- PALUDAMENTUM
- PALUDAMENTUMcum sago et chlamyde a nonnullis confunditur: qui tamen proprie loquuntur Scriptores, Paludamentum Imperatoris vocant chlamydem, sagum militum. Varro de L. L. l. 6. Paludata a Paludamentis; Sunt haec insignia et ornamenta militaria. Ideo ad bellum cum exit Imperator ac lictores vestem mutant, et signa incinuerunt, Paludatus dicitur proficisci, quae propterea quod conspiciuntur et fiunt palam, Paludamenta dicta. De qua notatione videant rideantque docti. Iuvenal. Sat. 6. v. 400.Cumque paludatis Ducibus, praesente maritô,Ipsa loqui etc.Duces ergo atque Imperatores paludati proficiscebantur in hostem; cum e bello reverterentur, positô Paludamentô, togati Urbem intrabant. Quare ut novum ac Tyrannicum in Vitellio notavit Sueton. c. 11. Quod urbem ad classicum introierit paludatus. Fuit autem Paludamentum, sicut quoque Sagum et Chlamys, a quibus formâ non multum discrepabat, indumentum apertum, quod tunicae superindueretur fibulâque necteretur, sed Chlamyde longius ac fusius. Et quidem apertum fuisse, illud Livii de Graccho demonstrat, Paludamentum brachio involvens. Etiam fibulatum, veteres statuae indicant: Sicuti Imperatorum vulgaria laxius et fusius, tum numismata, tum marmora vetera ostendunt. Ex lana vulgari Paludamenta, seu Chlamydes, Imperatorium autem ex purpura fuit: unde notatus a Dione l. 59. Commodus Imperator quod tunicâ et chlamyde sericâ purpurea auro in spersâ: item Caius Caesar, quod per pontem triumphalem incedens, thorace Alexandri M. et Chlamyde sericâ usus esset. Sed et auratae Chlamydis, Virg. l. 4. v. 137. et Paludamenti auro textilis sine alia materia, meminit Plin. l. 33. c. 3. de Agrippinaloquens: quod mirum profecto, quomodo enim aurum sine alia materia texi potuerit, difficile dictu est. Porro, cum communes Graecorum Chlamydes albae essent, romanorum nativum lanae colorem retinerent, Chlamys sive Paludamentum Imperatorum purpureum sive ex cocco fuit. Plinius l. 22. c. 2. Atque ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae cocci granum Imperatoriis dicatum Paludamentis. Unde ex purpura Caesarem ab hostibus agnitum fuisse, docet Dio l. 42. Ipse Caesar de se Comm. l. 7. c. 88. Accelerat Caesar, ut praelio intersit, eius adventu ex colore vestis cognitô. Horat. de Antonio fugiente, ac victo, Od. 9. Epod. v. 27.Terrâ marique victum hostis PunicôLugubre mutavit sagum.Hinc idem Dio l. 46. Paludamentum simpliciter φοίνικα appellat: Appian, de bello Pun. ἁλουργίδα: qui idem in Farthicis memorans prodigia, quae Crassi necem praecessêre, illud primo posuit, atratum eum, non purpuratum ad milites processisse, οὐκ εν φοινικίδι, inquit, ἀλλ᾿ εν ἱματίῳ μέλανι. Idem alibi de M. Antonio, qui eôdem Parthicô bellô allocuturus milites pullum Paludamentum petierat, quô miserabilior esset, dissuadentibus tamen amicis, εν τῇ ςτρατηγικῇ φοινικίδι, processit. Quod idem Val. Max. de Crasso narrans: ait, Imperatorium Paludamentum aut purpureum fuisse aut album, l. 1. c. 6. ex 11. De Sexto autem Pompeii filio, belli successibus inflato, Appian. Civil. l. 5. τὴν συνήθη, inquit, τοῖς Α᾿υτοκράτορσι, χλαμύδα ἐκ φοινικῆς εἰς κυανῆν μεταλλάξαι, Imperatorium Paludamentum purpureum in caeruleum mutâsse, quasi a Neptuno adoptatus esset. Plura in hanc rem vide apud Octav. Ferrarium de Re Vestiaria Part. 2. l. 3. totô, ubi inter aliapaludati Imperatoris habes icona. De Paludamenti vero abiectione ἥττης et turpis fugae in Ducibus argumento, vide Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.